Liber Leviticus*

Caput 2: Versus 6

Divides eam minutatim:ut sermonem passionum ejus, qui per partes processerunt, dividamus, alapas, scilicet colaphos, sputa et vulnera diligenter distinguamus.Et fundes super,etc., ut quemadmodum misericorditer pro nobis mortuus est, nos quoque pro fratribus usque ad mortem misereamur.De sartagine.Sicut enim sartago media inter ignem et cibum, sic quodammodo crux inter impassibilem divinitatem et humanitatem, quae igne passionis est assata. Et sicut in sartagine mollia durescunt, dura mollescunt, sic in passione crucis lapidea corda mollita, mollia et fluxa solidata. De sartagine ergo sacrificium offerre est de mysterio crucis cum veneratione disputare.
(* Traductions européennes)